Latin
SEGMENTVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 285
Unproofread scanNot analysed yet
Oppositio. A dedma autem die Nouembris ad tredecimam fuerunt nebulae, &undecima fuit serena. Luna inter pleiadas hoc fact. Sed Iupiter &Mars alti resistebant, in alijs igitur regionibus plucre potuit, quanquam non multum, ob Iouis &Saturni trigonum, in 13 die pluit, quadrato inter oedente sed leuiter. Nebulae autem ab ingressu in Sagitarium. ¶Mansiones Lunae ne inspicias, est enim Lunae uis, à loco suo, à loco in signifero, à lumine, planetis ac fixis. 58 Cum eclipsis Lunae fuerit in igneo signo, &Mercurius iuxta Solem, erunt uenti, hoc idem in oppositione. ¶Eclipsis tres habet uires, potentem ratione coniunctionis uel oppositionis: generalem, quoniam lente infrigidat, atque ideo in multos extenditur dies: &propriam, quae à loci dominatore habetur. 60 Robuccc 60 ¶Robustissimae constitutiones, si primae sint, in primis restitutionibus operantur. Si autem debiles, in primis ualidis. 61 Sicut Gemini est uentorum auctor, sic Sagitarius niuium. 62 ¶Oportet autem loci Lunae dominatorem obseruare. qui si fuerit Saturnus, duplicatas habebit uires cum Luna ad ipsum denuo applicatur. 63 Proportio Veneris ad ignea signa, est ut Iouis &Mercurij ad aerea. 64 Planetae non immutantur à fixis, iuxta temporum rationem, sed roborantur, Sol à Luna excepta.