Latin
SEGMENTVM VII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 291
Unproofread scanNot analysed yet
104 I Corus &aquilo, omnium frigidissimi, tamen boreas, Humidissimi autem aphricus &auster. Sicci uulturnus &corus, praeterquam cum desinunt. Grandines infert corus ac septentrio, Niues autem septentrio &aquilo, tepidi Fauonius &uulturnus. Sed calidissimus omnium auster. dictum autem satis etiam de his in secundo contradicentium medicorum. 105 ¶Noctu auster uehementior, interdiu aquilo, mari quoque auster, terrae aquilo. 106 Succedunt plerunque, uel minimis syderum causis ex opposito uenti, dictum est autem hoc in libro de supernis. 107 Calidissimis ac frigidissimis temporibus uenti rari, ac leues, sic &meridie &nocte media. Sopiuntur &imbribus ut Plinius existimat, cuius Aristoteles causam reddit, exoriens Sol uel occidens excitat. 108 ¶Ianuarij 17. Italiae, aquila exoritur matutino, ut Syrigatus autor est. Februarij primo, cor Leonis occidit matutino, Martij 14. uespertinus arcturi ortus, 19 Aprilis Libra occidit matutino. 28 autem Virgiliae matutino exoriuntur. 6 autem Maij, Succulae occidunt uespertino. 7 autem, aquila uesperi exoritur. 10 autem canis minor, seu procyon occidit uesperi. Iunij 11. capella matutino oritur. die 22 Iulij ortus est caniculae. 4 autem Augusti aquila matutino occidit. 17 Septembris, arcturus matutino oritur, qui iuxta 27 Augusti occidere heliace coeperat. Procyon autem 17 Iulij incipit matutino oriri. 7 Nouembris uirgiliae occidunt matutino. Bruma 13 Decembris, Delphini occasus uespertinus primo Februarij, haec ita sint nobis. 109 TArbores cum florent, maxime afficiuntur coeli iniurijs, similes enim sunt parientibus mulieribus: cum autem fructus aedunt, lactantibus ac nutrientibus. 110 Eclipses cum in florentem arborem inciderint, eius fructus eo anno inferunt penuriam. X, v 1531. die 18, Martij, hora 8. mi. 35. Cor coeli. 1362. Coniunctio.