Latin
SEGMENTVM VII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 292
Unproofread scanNot analysed yet
In coniunctione autem fuit serenitas permanens, nam lod dominus est Mars, &ctiam anguli unius, alterius autem Sol, &Sol &Mars in siccis, &coniunctione infra terram existente, ambo superiores, &Soli, supra terram, in aereis signis, &luminaria cum umbilico pegasi, naturae Martis Mercurij, nec obstitit nisi sextilis Martis am Venere. Cum igitur Mars &Venus essent infra terram, perseuerauit serenitas usque ad diuiduam Lunam primam, atque etiam post, cum Mars &Iupiter ac Mercurius dominaren tur, eratque Iupiter quasi in opposito Mercurij. Sed quia Venus in angulo, in aqueo signo itized b GOC Dis 113 ¶Niues etenim suo tempore mediocres, frugum indicant abundantiam, occidunt enim uermiculos, &terram calefaciunt. 114 Cum Luna iuerit ex absidis opposito ad absidem, nodis ropinqua, &iuxta Solis uiam, ad Solem appropinquans uel eius oppositum, cum nimboso sydere, uel in aspectu Saturni, ab opposito absidis discedens, imbres diuturnos commouet. 115 ¶Omnes magnae constitutiones in hyeme, ad niues procliues sunt, &in uere ad uentos, &in aestate ad grandines.