Latin
3.1 to 3.5
Girolamo Cardano, Libelli quinque 3.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
nam &in diurnis genituris Sol patrem significat, &plerunque etiam uitam nati. Hoc autem rarissime accidit, imò si accidit, fit à causis generalibus, ut peste, clade, ruina, fame. Dico igitur quòd leduntur tales, sed quia auxiliator patris, gratia exempli, est propria genitura, &filij ascendens &dominus ascendentis, ideo in his casibus contingit filium sine patre mori, &patrem fine filio. comparantur etiam ad diuersas considerationes, ut uides, nam Iupiter est abscisor respectu matris, cum occurrit Lunae, &respe ctu mei confirmat uitam, &addit robur, quia est amicus Lunae, &est hoc, si cut in hominibus duo fratres litigant inter se, de paterna haereditate, &in litigio cum communi sororio, nec conueniunt inter se, nec dissident, &in cede affinis uindicanda, sunt summè concordes, &in ludo altercantur: &sic ijdem duo homines, quatuor, &longe plures, inter se affectus habent diuei sorum comparatione. Ideo scias lector, quòd haec sola ars, est adeo sublimis, quòd ut illa gemmariorum nunquam plenè tradi potest. Sed praeter ea quae scribuntur in hoc libro, indiget homo singulari quodam lumine, magna &longa experientia, animo ueritatis studiosissimo. De Vxore. Irexi ad Lunam dominam ascendentis opposstum Veneris, D& peruenit ad eam in 31 annis, &similiter trinus Lunae in duodecima parte cancri ad Martem dominum septimae, &peruenit ad eam in annis 30, mensibus 9. diebus 24. &eo met die uxorem duxi, cum tamen nihil unquam de hoc cogitassem. In hac uero, locus Martis, &ascendens est unus cum praecedente, sed omnes planetae cadunt. Sed in puella non refert, sicut in uiro, ut alias dixi, omnia enim foeminarum, ex aliena, non propria pendent fortuna. Venus est uitae significatrix, &Luna est in eius sextili. Et rursus in hac tertia pueri, apparet quòd ascendens est locus oppositus Lunae, &quadratus Martis, &Luna fuit in loco eodem in quo fuit in mea genitura, &quamuis in prima infantiae parte conuulsus sit propter Lunam, &Mars pro secunda parte combustus, qui induxit morbos ex adustione per totum corpus, 1443. die 25, Maij hora 0. min. 30. ante meridiem. Cor coeli, 611. κοτ ἐ 4 quos nec uir sustinuisset, euafit tamen, nam Venus fuit Alfridariae domina, &lupiter aspexit Martem trino aspectu.