Latin
3.6 to 3.9
Girolamo Cardano, Libelli quinque 3.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc manifestum est, quòd filiorum geniturae immutant parentum fortunam, nam Sol hic, &in prima genitura, decreuit famam &honores, plusquam ante, cum omnino tanquam non essem antea haberer. ¶Dediuitijs. DOst uitam desiderantur diuitiae, &Mercurius est dispositor, &cum Venere, &impossibile est ut desit propter hoc, sed cum sit in libra, facile acquirit. Mars in secunda, &raturnus faciunt, ut nunquam possim esse diues. proximus sum, aut iam sum in ipsa iactura patrimonij, nam oppositum Saturni peruenit ad Mercurium, &post duos annos aderit ipsorum sextilis aspectus, &tunc melius habebo. Iupiter in sextili Lunae, mutuo se recipientibus, aliquid, sed exiguum tribuit. ¶De arte. Ecima domus, est in septima aquarii parte habens initium, E &significat Saturnus exercitium cum Mercurio, &quia est in humanis, &Mars etiam, erit circa homines, &quia Saturnus est cum fixis, &Mars est in trino Solis, &Mercurius, &dominus ascendentis, &Sol in sexta, significant nobile, &circa aegros, tum uero magis, quia pater medicus erat, &sic uel nolente patre medicus factus sum. Manifestum est autem, quòd ero foelix in arte admodum, quia Saturnus est optime positus, quo ad fixas &erraticas. nec tamen magni nominis, usque ad tempus, quia Saturnus &Mercurius &Mars cadunt ab angulis, sunt retrogradi, nec in primis potestatibus. ¶De fama &potentia. Ama in uita potentiam sequitur. Mars est dominus cordis coeli, &in trino Solis, ideo in uita habebo modicam famam, &minorem potentiam. despicient me potentes, quia Sol est cadens, apud tamen eos, qui luminarium casu dignitates possident, aliquid ero, sed à morte, cum canis minor sit in imo coeli, percrebrescet magis. Est enim ibi quadratus radius Veneris &Mercurij. in hoc tamen adhuc non erit magna res. Sed Saturnus cum stellis bebenijs famam augebit &per secula seruabit. In medio, id est, corde coeli est uultur uolans, naturae Iouis &Martis, &dat aliquid. Directiones honorum, sunt in annis 23 &24. ¶De moribus.