Latin
SEGMENTVM VII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 304
Unproofread scanNot analysed yet
Et Venus domina ascendentis, iungitur Mercurio, ea hora, qui fuit infortunatus à Saturno, hora geniturae, domino septimi loci, &ipsa Venus erat in quadrato Iouis, ut dixi, significatoris causae mortis, &Iupiter, fuit, tam in reuolutione, quàm in genitura, in duodecimo loco, &fuit cum cingulo orionis, &ascendens fuit locus Saturni ad unguem, &oppositum Mercurij, in genitura. Et quia dominus lod infortunium facientis in genitura, &dominus ascendentis, fuit unus, quasi nixu, sponte, non tamen uolens, se praecipitauit. Hora autem mortis, fuerunt planetae, ut uides, &fuit dies 27. Aprilis, hora 2i eiusdem anni, idest post quinque dies. Sol Luna Saturnus Iupiter Mars Venus Mercurius Caput Ascendens.