Latin
SEGMENTVM VII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 303
Unproofread scanNot analysed yet
Sed causa est, quia utrumque luminare cadit, &est in aspectu Saturni, tum maxime, quia Sol erat in nono loco, qui religionem significat. Sed quod dixit de dolore, fuit uerum ad unguem, nisi quod deceptus est intempore. Anno enim 1545. quinto sciliaet antequam ipse dixisset, euenit dolor à materia frigida &humida, cum flatu, incipiens ab ilio sinistro, extendens se ad pudenda, inde ad femur, usque ad genu, cumque iam annus ferme sit, nullis tamen tollitur auxilijs, ut nihil ad unguem uerius dic potuerit, causam autem non exproßit. Extat apud me exemplar, igitur direxit Lunae corpus, &quadratam Saturni radiationem, ad ascendens, &peruenicbat ad ipsum in annis 54. Sed hoc, quia ipse correxit, &traduxit tempus datum sibi, secundum moram nati, quae ut dixi, saepius fabulosa est, ascendit autem 26 pars, non 24 Scorpij, &ideo Luna infortunata, peruenit ad ascendens, peracto cum primum anno 49. atque ideo, cum Luna esset infoelix, &à radijs Saturni quadratis aadentis &retrogradi obsessa, significauit morbum, meo iudicio, incurabilem. Cur autem in his locis? dicerent quidam, quia Lunae in Capricorno se habet, ut Mars in Libra, occupat igitur pudenda. Sed tu dic, Saturnus est in quinta, &damnat genitalia, &circumuicinas regiones. ob hoc enim filios denegat, &uitia ficit in pudendis. Lunam igitur ex eo loco affligens, ilia, &genitalia, &femora affligit, tum magis, quod Luna est in Saturni domo. Et sic habes quanta sit artis uerius. Huic puellae, dum haec scriberem, accidit, ut miro modo praecipitaretur, unde uel uolens quispiam, adere non posset, uidimus locum, astra sola hoc potuerunt. Causa est, radius Solis existentis in coeli corde, ad Lunam, quae defertur ad Martis radios combusti, &ipsa est ascendentis domina, &hoc fuit vij anno expleto, cum ascendens peruenit ad trinum Solis infortunati, &Mercurius sublimis, Saturno ea hora opponebatur. c τ τῶν 1539. die 23 Februarij, in meridie. Cor coeli, 15X. Margarita P. Et hora reuolutionis, fuit Saturnus dominus ascendentis, in quadrato Mercurij, &Luna ibat ad ipsum Saturnum, cum capite existentem, &Luna erat in quadrato Solis, &Mercurius iuxta locon Martis, &Luna fuit in sublimi, &Mars hora geniturae &reuolutionis, fuit sub eclipti, in capite hora natiuitatis, in cauda hora reuolutionis. Ho ggg in dibzy G Google Qui damnauit, fuit Iupiter infortunatus, dominator loci Martis, &Solis, in genitura, &loci Lunae &Saturni, in reuolutione, cadens, &in exaltatione Martis, &in duodecima domo.