Latin
SEGMENTVM VII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 4-10
Unproofread scanNot analysed yet
ra, &ideo significiuit haec reuolutio mortem ex igne procaldubio, &suspendio publicam, etiam si nulla affuisset directio, genitura tamen hoc, ut declaraui tam aperte ostendente, adiuuabat omnia haec, Mercurius in ascendente infortunatus, &Sol cadens, &Luna in mascalino signo, in finibus Saturni. Et hoc experimentum artis, proculdubio comparari potest cum antiquis, ob hoc adiui Iudicem, &quaesiui, an quisquam esset, quem damnassent igne, &respondit, quòd sic, deditque nomen mihi, genus, &patriam, ut uides. Et sdas, quòd hic necessario fuit, in multis alijs perialis, ac discriminibus, &quòd multa nouit in alchumica arte: quia Mercurius recpit utramque fortunam, &ideo multa nouit secreta, &postmodum narrauit mihi Iludex, quod imprimebat pecuniam, absque eo quòd illam cuderet, &etiam adeò similem uerae, ut uix ab expertißimo dignosaeretur. tum Satarnus est in quinto loco, infoelix, &Iupiter adens, &Luna in radiatione Saturni mala, &Venus cidens, &ipsa, quae filiam significare potest. Sed dixit, erit Sacerdos, &non attulit causam, hoc enim tantum ex relatione sciebat.