Latin
Caput X
Girolamo Cardano, Libelli quinque 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput X. Tinam nobis ex superis aliquis reuelaret exactam motuum coelestium uicissitudinem: at postquam id fieri minime contingit, tentabimus per proximiores accedere coniecturas. Quòd si ex antiquis Ptolemaeus scopum attingere uisus fuerit, frustra ab eo digrediemur. Nam cum in anni initio 1539, quòd obseruatio nostra antecessit, ter. 29. secun. 4. pri. 35. à radice Alphonsi com putentur: quibus anni respondent Aegyptij 286, diesque 285. Ex quo fit, ut secundum Alphonsi institutum, Saturnus peragrauerit circulum nouies, atque insuper signa 4, partes 26. min. 16. secun14. ter. 16. quar. 8. Mars uero ultra exactos circuitus, signa 2, partes 16. min. 48. secun. 29. ter. 38. At in eodem tempore Ptolemaeus Saturni motum statuat, signa 4, par. 25. mi. 24. sec. 46. ter. 35. quar. 55. Martis autem 2 signa, 15 partes, 57mi. 1. sec. 1. ter. 47. quar. Erit, ut pro Saturno nobis sufficiat motum Ptolemaei accepisse, quoniam signa 4, partes 26, mi. 16. sec. 14. ter. 16. quar. 8. excedunt signa 4, partes 25, min. 24. secun. 46. ter. 35. quar. 55. in par. 0. min. 51. secun. 27. ter. 40. quar. 13. Porrò in Marte, quoniam differentia Alphonsi à Ptolemaeo ui detur, par. 0. mi. 51. secun. 28. atque eadem secundum signorum successionem. Idcirco ne cum eadem superatio sit in apparitionibus fermè, non proderunt Ptolemaei tabulae, sed abbreuiandus erit retrocessus: utpote statuemus dies 9 antè, ex prioribus progressionis, totidem etiam auferemus ex posterioribus. Vnde ex hac computatione fiet secundum successionem signorum, auctus à Ptolemaei loco quidem par. 1. mi. 40. ab Alphonso autem parvo. min. 50 fermè, sicut consentaneum est apparitionibus. Porrò cum processerit, minor est distantia uisibilis loci ab eo, qui in tabulis computatur: minima uero in antecessione retrocessus, cum ad Solis oppositum se accingit. Quamobrem certius existimandum est, non ex aequali motu, sed ex inaequalitatis differentiam ipsam oriri. De modo dirigendi Paridis Caeresarij conuenientiore. Caput XI. Bseruauimus &in pluribus, ob dirigendi uariam formam pleraque secus in temporibus quàm forent prae dicta obtigisse: nec tamen ex hoc sperandum est, futurorum omnium scientiam definiri. Pleraque enim sunt, quae &si artem minime laedant, artifices tamen egregic fallunt. E quibus, usque ad tempora nostra, fuit stellarum fixarum inscitia: sed &multa sunt generalia, quae percipere non possumus, bella, inundationes, pestes, incendia, penuriae, legum mutationes, principum casus naturaue. Illud uero maximum est quòd ea quae nos tanquam minima negligimus, maximas habent causas, exortusque contrà, quae maxima à nobis uidentur, nec uestigium coeleste nanciscuntur. Ob haec igitur animi &corporis ornamenta, exigua quidem apud homines, egregia autem &ma xima à conditore facta sunt, &potentissimis causis subiacent. Honores autem, diuitiae, ac quodcunque labile est, &una hora abfci potest, hominibus quidem non paruam pariunt admiratio dem; uerum causas uix ullas habent coelestes nisi maxima haec Vnt &incomparabilia. Quamobrem si de euentibus fortunae quis Audicauerit ex genitura tantum, non secus ac sortilegus ex intertogatione pronunciabit: si uero de genitura, animi &corporis palitates, necnon eorum passiones pronunciauerit, aut ex reuo tionibus fortunam &gloriam, hic rectus erit iudex, modo tamen existimet in his, quae generalia sunt, nullum firmum iudicium posse proferre.