Latin
43.1 to 43.5
Girolamo Cardano, Libelli quinque 43.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Vtinam aut mortales non ampliora exigerent quam praestari queant, aut Astrologi non maiora pro uiribus polliceremtur. Sed importuna flagitatio utrunque fallit, illum credendo, hunc audendo. Sed quid putat miser homuncio, quatuor millium aureorum, quos infinitis laboribus dolisque congessit, aut gloriae miserae, quae utrique poena magis quàm gloria est, illi conscientia sceleratae uitae, alteri ob inuidiam, coelum repletum esse prodigijs, coelestes principatus non aliud cogitare, quàm quòd huic aut illi per nefariam uitam disperdendae diuitię tanquam in cloacam effun dantur? Solus animus coelestis, atque huic corpus affinitate eximia iunctum est: tertia accedit, gloria bene actae uitae. Haec tria à coelo fouentur aut ministrantur: sordes &labes è terrenis emer gunt. Quot fuêre Athenis praediuites, ob neminem tamen praeter Sdcratem pauperem, iniusta morte publicè mulctatum pestis indasit? Innumera essent exempla, quibus probari posset, animi dignitatem praecipuam Deo, maximam angelis, solam daemonibus supernisque potestatibus fuisse perspectam. Cum igitur significatorem aliquem eligere uis, eum accipito, qui lori illius significantis partes anteriores corpore uel radio oc cupar Quòd si duo sint, potiorem elige, alium ne recusa: si nullus, non erit hic in illla conditione potens, sed magna ex parte etiam in necessario negocio uacabit. Porrò si infirmus significator extiterit, tristis erit illius conditio: quòd si ad alienum signum radij anteriores ceciderint, non prohibebit. Nam illud obseruare oportebit, super quem locum aut radium primo significator ceciderit motu diurno: nam &aliqui Lunam, quod post genituram ingressa fuerit, signum obseruant, hoc tamen minime conuenit, siquidem diuersa ratio est. In diuidendis autem domibus, meliorem aedidit omnibus alijs obseruationem, eclipticam per aequalia secans, deductis ex eius polo circulis: par enim erat diuisionem circuli rectam fore, &per polos eosdem esse. Nec domorum diuisio particularis esse poterat: nam quemcunque ex tribus alijs modis amplexus fueris, non haost bebis in seruitutem uniuersis, &qui in gelida &qui feruida habitant regione. Quapropter cum cogeremur aliquem punctum in sum cerima fortitudine existentem supponere, hic autem supra uerticem hiu necessario erat, uisum est, ut punctus ille seorsum, quasi coeli cor alponeretur, atque à diuerso contrarius sub terra: alia enim est ratio fortitudinis, alia significati.