Latin
Caput X
Girolamo Cardano, Libelli quinque 44
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter si ab ingressu Solis in punctum significatoris dies computauerimus, aut etiam significatoris alicuius, quotcunque fuerint ab eo ad primos radios eiusdem, aut condominantis in angulo geniturae partes, tot illos esse necesse est. Occultat autem promissa loci sub terra positio, &geniturae tempore, &ingressus, &horaconiunctionis aut oppositionis, quae ingressum proxime praecedit: quòd si non in angulis fuerint differetur, quòd si significatores in angulis fuerint, Sol autem ceciderit cum anareta, aut significatore loco, non perficietur promissum, aut tarde, scilicet succedentibus reuersionibus aut nouilunijs, quibus in angulis anareta locus in aspectu fit luminarium: nam &Luna, cum fortis fuerit, in particularibus temporibus uices Solis obibit. Infirmae etiam geniturae per angulares reuersiones fortioribus aequiparantur, cum in illarum annuo reditu luminaria &significatores ab angulis remouentur. De praecognitione qualitatum aeris. Cap. XII. Planetis septem accidunt: Locus, motus, absis, comparatio ad Solem, latitudo, fixae, &situs. De loco, &latitudine. Aturnus in ariete, significat aëris corruptionem, si sit borealis: si australis, frigoris magnitudinem. In tauro borealis praeter stellas, siccitatem &tranquillitatem aëris: australis, corruptionem aëris. In geminis borealis, terraemotus facit &uentos: australis, corrumpit aerem, &calefacit ad tempus. In cancro borealis, au get aquas &pluuias: idem etiam australis, sed cum calore aëris. in leone calorem cum si ccitate urente, si borealis fuerit: si austra lis, dabit tempestates. In uirgine borealis, aërem cum uentis salu brem pollicetur: australis exiccabit fontes. In libra si ccitatem aëris &fontium Dis