Latin
43.6 to 43.8
Girolamo Cardano, Libelli quinque 43.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
scePost haec autem directiones constituit, promissorum quidem ad significatores in ascendente medietate: in corde quidem coeli, &imo, per rectum circulum: in ortu, per ascensiones regionis: medias autem in interpositis locis. In descendente uero parte utri usque considerauit directionem, quemadmodum &Ptolemaeus: uerum quòd plus obseruauit, inductio fuerat posterioris loci qui propinquior cordi coeli esset ad antecedentem, in successione signo rum secundum loci praecedentis descensiones, loci oppositi ascen sionibus coaequales. In his autem &stellas considerauit, &plane tarum radios dextros ac sinistros. Vnde contingit, quod &à nobis iamdiu fuit inuentum, radios Planetarum dirigi, atque directo loco occurrere, maxime autem in occidentali parte. In abscisionibus autem statuendis, non paruam directioni fidem tribuit: nobis autem uisum est, saepe etiam solam sufficere anni restitutionem. quando non sponte, sed quasi uiolenter homo mo ritur. Saepenumero enim directionis annus incolumis est, reuersionis perniciosus, &econtra: uerum si ambo inciderint, non euadet. Summam autem pluribus ingenijs adhibuit diligentiam, ad firmandum geniturae tempus: frustrà enim quaeritur, Quando quod futurum ansit nescitur. In particularibus autem Firmico indulget, ob bonorum auto rum inopiam: uerum tantum ille abest a ueritate, quantum ab errore Ptolemaeus. I dignoscendis autem particularibus anni temporibus, multi multa uarie ac dubie commenti sunt: uerum &hic nixus est ean dem formam seruare, ut ad exquisitam diem per directiones per ueniret, attamen nobis uidetur illud ambiguum atque perplexum.