Latin
RONIMI
Girolamo Cardano, Libelli quinque 48
Unproofread scanNot analysed yet
In septima Arthritim, haemorrhoidasque facit, malum animum, malos hostes. In octaua, auaros, foeneratores, mali animi. In nona, magnos philosophos, denique maximos deceptores, facit etiam Sacerdotes &haereticos. T. Iupiter in ascendente bonos, beneuolos, fidosque facit, ac ipse primus inter fratres erit, aut ab his honos ei deferetur. In secundam autem diuitias, &omne foelicitatis genus, in tertia mitigat labo res, &uitam tranquillam affert. In quarta autem auget patrimonium. Inquinta foelicem dat uitam, &filios, &amicos, minora tamen haec sunt, quam in unde cima. In sexta uerò morbos denegat, aut leues praestat, nisi fuerit dominus ascendentis, iumenta, &equos, &seruos auget, &meliora reddit. In septima foelix senium, &diuitias tunc. In octauo mortem quietam, &haereditates, in nona Christianis sacerdotia pollicetur, uera somnia, &sacrorum scientiam, honoresque multos decernit ac magnos. In decimo loco, aetate media foelices facit, &quibusdam in rebus principatum obtinere, in duodecima autem domo, inimicorum frangit incommoda. Mars in prima, faciet uiolentos, robustos, fortes, &qui signum ex ictu in facie contrahant, prodigos etiam, &libidinem suam explentes. In secunda dissipat patrimonium, ad egestatem reducit, periculis obijcit. In tertia multa itinera ac labores: tum etiam impium, in omnibus autem his locis facit lusorem, &deorum con temptorem, &laboriosum. In quarta patrimonium dissipat, pedum uitia facit, reditus minuit, facit &caducos, &insanos, ac miseros. Melius in quinto loco degit, nam filios, licet malos, decernit, &uoluptates. In sexto uero morbos repentinos, &syderationem, infidos seruos. In septimo malos mores &animum, &hostes, &uxores uiolentas lentas, laboriosos, homicidas, conscios multorum scelerum. In octauo, angustias animi, aestum, turbas, finemque acerbum. In nono, facrilegos, mendaces, impios, peregrinantes. Sed circa gloriam non est incommodus, honores nanque non tam decernit, quam admittit. In decima domo, si fuerit Mars, potentiam praestat immensam, pro sui generis conditione, sed totam iuuentam innumeris periculis atque laboribus uexat, raroque si ad senectam perueniunt, mul ta etiam inopinato ferentes incommoda, mortemque ut plurimum uiolentam.