Latin
49.1 to 49.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 49.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in undecima, foelix est, cum nihil noceat, &tamen amicos non omnino fidos praestat. In duodecima autem infidos seruos, carceres, infamiam, debilitatque corpus aliquo periculo, incidentique infortunio. Semper autem Mars in his, in quibus non est proprius significator, egregie nocet, si tamen temperetur à bo nis, magna etiam dona decernit. Sol in prima, ualidam decernit uitam, oculos albescere facit, Tustos, &dignitatem suam retinentes. In secunda diuitias dissipat, magnificis apparatibus. In tertia, religiosos, &affinibus pro speritatem, &secura itinera. In quarta, patri auxiliatur, &gloriam post obitum praestat. Sed in quinta, filios negat, datos tamen seruat. In sexta morbos plurimos efficit, &cordis debilitatem, honoribus insensus In septima nobiles dat uxores, potentes inimicos, uitae finem clarum, &ob id anteactam uitam, bona fortuna illustrat. In octaua autem, patri breuem uitam, plerunque decernit. ipsi nato morbos &detrimenta corporis infligit. In nona facit Sacerdotes, re ligiosos, praedicendi uim praestat. In decima potestatem magnam declarat, atque etiam in iuuenta. In undecima amicos regum, &claros ac fidos uiros. Sed in duo decima, carceres, tristitiam, inimicos, debilitatem corporis, alijs seruientes. Venus in prima, facit pulchros, lepore sermonis gratos, sed ui tijs non paucis implicat, aut enim cinaedos, aut paedicones, aut adulteros facit, sed cum his uitijs, ingenij diuinitatem quandam largitur. In secunda diuitias, &gratiam, &uoluptates praestat. In tertia fidos, dissimulantes tamen, &qui secessibus gaudeant, soro res donat. In quarta, auget patrimonium, reditus, gloriam. In quinta filijs auxiliatur, bonos, multos, sospites, dat etiam gaudia. In sexta autem ignobiles dat uxores, nec unquam uiris morigeras. In septima, facit impuros, obnoxios uitijs, atque ob id tarde uxo res ducentes, ac persaepe etiam ob ea steriles. In octaua, dat uxo rem uiduam, degenerem, sterilem, uel deformem, aut nullam. Semper tamen in septima, octaua uel nona, Venus foelicem prae stat senectutem, praeter uxorum incommoda. In nona, facit diuinos, sacerdotes magnos, praestat somnia uerissima.