Latin
51.5 to 51.8
Girolamo Cardano, Libelli quinque 51.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde fit ut quinquagesimus sextus, in no cturnis genituris propter frigiditatem Saturni duplicatam, &se xagesimus tertius, in diurnis, ob siccitatem Mercurij &Martis, utroque subscribente iam aetate frigida &sicca, maxime periculosi sint. Si tamen Saturnus in nocturna, aut Mars in diurna dominentur principalibus uitae locis, nunquam melius se habebunt, quàm his temporibus. Si autem quis moritur in climactrico Saturni, frigida aliqua causa comes est morbi, etiam si calidus sit. Qui in cli mactrico Martis, causa aliqua calida, unde plerunque in his acuta in diuturnam uersa. In alijs, ex diuturna, cui acuta consuncta est, moriuntur. Cum uero ambo domini, generalis &proprius, bene dispositi fuerint, natus bene uiuet, etiam si directio mala occurrat, &quae mortem significet, poterit enim anno integro produci uita. Sunt autem bene dispositi, uel geniturae tempore, uel reuolutionis. Directio autem non immutat planetas, sed solum loca eo rum, plurimum autem potest in uita, ualitudine, honoribus, ducenda uxore, &filijs procreandis, &in moribus, minimum autem in diui tijs. Alfridariae igitur ingenij, sunt à septimo ad uigesimum octauum annum, medij tamen à decimoquarto ad ui gesimumprimum sunt debiliores, quia Veneris, &est tempus uoluptatum. Alfridaria honoris, à uigesimo primo ad uigesimum octauum annum, cum tunc etiam uitae obliuiscatur, laborum autem à uigesimo primo ad trigesimum quintum. Sed generationis filiorum à uigesimo octauo ad quadragesimum secundum, &hoc intellexit Plato sub obscu ris uerbis. Alfridaria diuitiarum, à trigesimoquinto ad quadragesimum nonum, tunc enim lupiter ac Saturnus dominantur, a quadra gesimo secundo autem ad quadragesimum nonum, est pro priae asturiae &consilij. Post autem omnes retinent, ut dixi, aliquid puerilis, nam à quadragesimo nono ad quinquagesimum sextum nimis incipit timere, &laborare propter negotia, cum tamen minus sit aptus, &persaepe minus indigeat. à quinquagesimo sexto ad sexagesimum tertium fit nimis sollicitus.