Latin
51.9 to 51.11
Girolamo Cardano, Libelli quinque 51.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
à sexagesimo tertio ad septuagesimum incipit negligere facta sua, &conatur imitari iuueni lem aetatem, sui immemor, unde plerumque fit ridiculus. à septuagesimo ad septuagesimum septimum incipit frustra confidere, de uitae longitudine, cum sit iam proximior morti, &auget annos futuros &praeteritos uerbis, &gloriatur de peractis, &queritur se contemni. à septuagesimo septimo ad octuagesimum quartum incipit aperte delirare, propter Martis naturam, ab octuagesimo quarto ad nonagesimum primum fit ponderosus, &grauis, inutilis ad omnia, praeterquam lingua. à nonagesimo primo ad nonagesimum octauum iam fit frigidus, despectus &immobilis, carens iudicio &memoria. Nec credas quod dicit Hali, quòd tunc renascantur dentes, cum ossa sint siccissima naturaliter, ut Galenus ostendit, uerum aliquibus in pueritia tertio renascuntur, si contingat casu, osse illaeso, nouiter renatum dentem excidere. Igitur à nonagesimo octauo anno supra non est aliquid dignum consideratione, sed homo uiuit ut planta quasi, nec mutatio uitae in eo apparet ad mortem usque. De proprietatibus stellarum. Cap. 111. Iximus alias in primo libro, paucarum stellarum uires, tum maxime insigniorum, hic autem ut de reliquis loquamur, tempus est. Itaque stellae, quae iuxta finem Sagittarij, tres, magnitudinis tertiae, iuxta sagittam eius, uel in ipsa, maximam habent uim, ut procreent homicidas. Si tamen bene constituantur, faciunt &duces &tribu nos &iudices, omnes tamen mortis alienae patratores, sed male, sa tellites, N iij zed by Google Digit satellites, apparitores, carnifices, latrones. Si autem cum Sole; etiam in magnis uiris regna decernunt, si autem illi humili loco.