Latin
Cap. VIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. Cias, quòd multa fiunt casu potius, quam natura. Pu ella enim aut puer in manibus uiolenti domini, aut militis, prostituunt se absque animi uitio ullo, &talis cognitio ex genitura non habetur: sed ex directioni bus, &reuolutionibus, cum infinita illa tot rerum comquam uix quisquam explicare audeat. fideratione. Impudici igitur solum dicuntur hi, qui sponte prostituunt se, ut puellae frequenter, pueri rarissime, in quo etiam oportet leges ®ionem spectare, nam antiquo tempore cum liceret, &apud Mahumetis legem, plures inuenti sunt masculi impudici, rari autem apud Iudaeos &Christianos, metus enim legis assuefacit auos &parentes ac filios, ut abstineant ab his, unde etiam uiolenta longo tractu temporis in naturam transeunt. Sic &in Germania hoc est omnino monstrosum, minus in Italia, ipeuis omnes sint Christiani, adulteria etiam negliguntur apud Italos, multo etiam magis apud Gallos, unde minima coniectura ex astris in Gallia significabit adulteram, maior in Italia erit necessaria, maior etiam in Germania &Hispania. Quo ad euentus autem, oportet inspicere diuitias &potentiam, nam pauperes, impudici impudiceque fiunt, metu quandoque, persaepe necessitate. In patiendo igitur, considera tres planetas, Venerem, Lunam, cum fuerit in forma Veneris, &Mercurium, cum fuerit effoeminatus. uoco autem Mercurium effoeminatum, cum in signo foeminino, in domo Veneris, cum meridionalis, cum in infima par te parui circuli, &Taurus, Libra, Capricornus, &Pisces, diuersis causis haec significant. Taurus quia signum foemineum, &in eo ambo planetae foeminini gaudent. Libra quia domus Veneris, exaltatio Saturni, &pudenda significat. Capricornus quia signum foemineum, &ambae infortunae in eo gaudent. Dico, Venus in Capricorno in ascendente fuit, in duabus genituris masculorum, &illi dum pueri essent ambo, non aliter quam foeminae uenerea pati desiderabant, nec uidi signum in hoc ualidius. Pisces autem significat, quia est exaltatio Veneris, signum foemininum, &ualde frigidum &humidum. Et ubi Venus in Capricorno hoc non significabit, ut apud Ger manos &Scythas, significabit adulteros, in Italia autem significat utrunque, suo tempore. Sed in agendo, inspice Martem Saturnum &Venerem, ut enim se commiscuerint, faciunt adulteros, paedicones, &incestos, adiu uat hoc Mercurius, &per se facit cum in forma Saturni &Martis fuerit. Mars ad adulteria &incestus magis procliues facit: Saturnus autem ad puerorum concubitus. Mercurius secundum naturam planetae cui assimilatur. Commutantur tamen haec ex situ, uelut Saturnus cum in foemineo signo fuerit cum Venere, &in summo parui circuli, facit adulteros &incestuosos. Mars autem cum in Aquario, Libraue, cum Venere, in infima parte parui cir culi, faciet concubitum appetere puerorum. Sola Venus in Scor pione si dominetur ascendenti, efficere potest cinaedos.