Latin
Cap. VIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 65
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si Mars, Saturnus, Venus, Mercuriusque misceantur in Tauro, Libra, Scorpione, Capricorno, Aquarioue, aut Piscibus, faciet homines iam adultos, patientes muliebria, à pueritia etiam longe magis, adulteros, incestos, masturbantes se, spintrias, &omni libidinis infamia deturpatos. In his autem plus coniunctio, post oppositio facit, inde quadratus, parum trigonus &sextilis. Sol autem &Iupiter, haec tegunt, minuuntque mala, &aliquando tollunt, prout robustiores fuerint. Domus quae hoc iuuant sunt prima, septima, sexta, &octaua. Cumque Saturnus auctor fuerit, erit pecunię causa &auaritiae, &cum dolo. Cum autem Mars, uiolentiae &ardoris. De uita nati.