Latin
Caput XIIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 68
Unproofread scanNot analysed yet
pessimum omnium si inter infor tunas sic fuerit. Medij sunt, Sol, Luna, Mercurius. In coniunctio nibus uim utriusque diligenter expende, tammen concordiam solus Sol in ea aliorum decreta immutat, &abscondit, &minuit. Trinus ad ingenium multum confert, bonusque, minus sextilis, nisi ex ualidiore loco uelut specula safortuna aspiciat. De morbis nati. Cap. XV. Portet scire; quae membra ex similibus ac dissimilibus, unaquaeque erratica possideat, aut damnare possit. Saturnus habet ossa &ligamenta, &ideo etiam dentes, quamobrem male positus illorum casum significat, ut in quarta &septuagesima septima genitura. Iupiter carnem &adipem. Mars neruos membranasque omnes. Sol spiritum uitae, cuius sedes est in corde. Venus medullam &humidum secundum &semen. ideo infoecundos &impotentes ad Venerem &hecticos male posita significat. Mercurius spiritum cerebri &arterias. Luna sanguinem &humores. Ex compositis autem. Saturnus habet splenem, &pedes, sed intestina, &uesicam, &uentriculum peculiari quadam ratione, ut neruosa omnia damnat. Iupiter epar &crura. Mars fel et brachia habet. Sed peculiari ratione corrumpit humores Sol cor &oculos. Venus genitalia membra utriusque sexus possidet, &gulam. Mercurius pectus &membranas quae in eo sunt, &pulmonem, auditum, &linguam. Luna cerebrum &uentriculum &oculos, loco Solis. Valida haec sunt membra, quibus erraticae significatrices ualidae sunt: debilia quibus debilia, uitiata quibus aliae erraticae ad uersantur, unde quibus multae sunt radiationes, multae uires animi, ut in duodecimo capitulo dictum est, &multae corporis par tes ualidae sunt. Genitura igitur in qua planetae radiationibus sunt colligati dalida dicitur, in qua non debilis &infirma, quam uis etiam prosperam indicet fortunam.