Latin
69.1 to 69.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 69.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Infortunae in angulis, mortem, detruncationes, infamiamque dant: in succedentibus, fortunnarum damna, seu opum: in cadentibus morbos spontinos, aut casu quodam, &detrimenta corporis. ex his pessima sexta, inde duodecima, cauda multa mala auget. Dominus ascendentis si in his etiam fuerit, malos morbos nunciat. De industria &exercitatione nati. Cap. XVI. Ifficillima certe omnium haec est quaestio, ut quae coniectura non certa ratione deprehendatur. in primis tamen considera Martem ac Mercurium, &decima dominum non medij coeli. Considera uero quibus in locis sint, ac signis, quibusque planetis misceantut. Dixit Ptolemaeus, qui nec in decima domo planetam habuerit, nec in prima sui apparitione, ab eercitatione suae artis magna ex parte uacabit. Ignea quidem signa circa ignem, ut terrea circa terram, aquea circa aquas, aerea circa mundos uersantur: humana circa homines, belluina circa belluas, piscium circa ea quae neutrius sunt generis. Rursus luminaribus mixta nobiles, fortunis autem proximas, infortunis ignobiles ferunt. Condiscere etiam oportet patris conditionem? Quis enim recte dicat sutorem futurum filium regis, etiam si regno excidat? Quis etiam dator sit artis, condiscere debemus. nam Mars operarias, Mercurius quae magis sermone constant praestat. Consideranda etiam sunt quae succedunt, nam si diuitiae immensae appareant, difficile est existimare illum non lucrosae arti incumbere, tum etiam operarium ipsum esse. Mercurij autem significatum est mercatura, Iurisprudentia, Medicina, Musica quae cantu constat. Nauigandi, tum diuinandi, ac numerandi, &Geometriae. Si dominus exercitationis sit cadens à dignitate &mundo, ac solitarius: uel si solum sit combustus, arte carebit, ob impotentiam, uel ea quam didicit, MEutili, non utetur. Quòd si illo bene disposito, Bebenia uel re gia Soli iuncta, aut Ioui, foelicem statum decreuerit: artem refilquet, ob fortunae successum, &opum abundantiam. Exemplum in 9o genitura habes. Sol etenim &Mars domini coeli medij, sunt ambo in dignitatibus louis. in aspectu alter Lunae, alter louis &Saturni, loue cum capite in humanis existente. dant igitur nobilem artem circa homines. Sed quia Sol in mundo cadit, non potuerunt dare milita rem. Sic in quinquagesima septima figura Mars coeli medij dominus, cum loue, Luna, Sole, fecit aurifabrum.