Latin
HIER. CARDANI LIB
Girolamo Cardano, Libelli quinque 76
Unproofread scanNot analysed yet
&talia à tribus cogno scuntur, à genitura, &hoc est minimum: à directionibus, cum eueniunt correspondentes, &sine impedimento, &tempore debito. à reuolutionibus, cum plures altera alteri succedente, idem significauerint. Nam si quis ex priuato princeps euadit, num in uno mense hoc facit? quin potius fit puer militis exiens patriam. inde gratia domini comparata, fit primipilaris, post signifer, per aliquot annos inde centurio, inde tribunus militum, inde in praelio capit principem, moritur dux exercitus, fit dux exercitus, inde ducit uxorem, principis filiam, &armorum ac nuptiarum causa, succedit in principatu, &fit princeps. si igitur hic ordo est in effectibus, cur non in causis? Ex hoc patet causa, cur ante nos nemo, de his quicquam recte pronunciauit, est enim res laboriosa ualde, &ipsi uolunt leui labore rem ingentem perficere. Ex hoc etiam patet causa, cur tot inuenerint nugas, partes, facies, nouenarias, quia non poterant tot rebus quae homini eueniunt, situ solum septem planetarum satisfacere. unde haec figmenta inuenerunt, cum decuisset primo fixas animaduertere, inde ut dixi reuolutio nes, ac directiones. Oportet autem in genitura, non abesse seminaria effectus, ut pro eruditione ingenium, memoria, patientia. Exemplum habes in nonagesimasexta figura. quid enim profuisset illi ingenium &memoria. nisi per directiones &reuolutiones in nostras incidisset manus? Sed &postquàm uenit, si non perseuerasset, quomodo euadere poterat: necessarium igitur fuit directiones ac reuolutiones concordare. Liquet igitur denuo, hanc artem esse omnium maximam, cum uero pauci aut uix ulli ad eam pertingere possint, alij negligunt, alij infamem supposititijs com mentis reddunt. Ostendam autem hoc exemplo geniturae decimaenonae nostrae, nam cum illa non sit celebris, anno tamen 1519 cum irem in Gymnasium, peruenerat coeli medium ad quadratum Iouis in fine, &fuit reuolutio haec quae me adiuuit, cum quadratum louis iam propter aetatem &alia impedimenta quasi euanesceret. 1519. die 24 Septembris, hor. 15. minu. 18. à meridie. Cor coeli 30 V. Reuolutio decimaoctaua completa. Omnes igitur planetae fuerunt iuxta locum Veneris &Mercurij ingenitura, &iuxta trinum Saturni, &indicauerunt aliquem effectum ingentem ex hac profectione. Et iam ab anno 1536. inchoante usque ad praesentem annum. semper, nullo anno excepto, Sol in aliquo angulorum. Anno autem 1546. incipit exire ab angulo, ideo his annis multa aedidi. Ex quo etiam patet, cur tam rari euadant magni.