Latin
HIER. CARDANI LIB
Girolamo Cardano, Libelli quinque 77
Unproofread scanNot analysed yet
&quomodo quod à multis quaesitum est nati eadem hora, eodem momento, habent diuersam fortunam. nam cum loco distent reuolutiones &com parationes ad uerticales stellas sunt necessario diuersae. Et nota quòd in hac reuolutione omnes planetae erant sub terra, ideo significabant gloriam, quae post mortem manet, idest librorum compositionem. Cum igitur Sol &Iupiter &Luna bene disponuntur, &cum fixis fuerint fortunatis, &directiones ad tempus iuuentutis bonae ter minantur, &plures reuolutiones fortunatae, tunc Heros, &maximus uir euadit. palam igitur est, quàm multa concurrere sit ne cessarium. De uiribus &dignitatibus planetarum.