Latin
Caput XXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 78
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio uero domorum quasi sumpta est eodem modo, nam cum Sol maximas in Leone uires habeat, &Luna in Cancro quod Soli succedat in dignitate. proximas Cancro &Leoni occupat Mercurius, inde Venus, &sic habita distantiae signorum aequalita te, usque ad Saturnum, qui utrique luminarium opponitur domibus, si cut etiam natura. Cadunt autem Planetae in oppositis domorum, ut Iupiter in Geminis, Luna in Capricorno. Sed post domum, maxima uirtus est exaltationis. exaltatur Sol in Ariete. nam prima est illius uirtus, cum ad nos uenit in hoc signo. Succedens uero Luna accepit, Venus &Mercurius acceperunt proxima, Pisces &Geminos, Sed Mercurius non potuit accipere Pisces, quia opponuntur domui suae. Cancrum accepit lupiter, Mars Capricornum ut Ioui opponeretur, &sic Saturnus Libram, ut Soli. Exaltationes. Saturnus Iupiter Mars Venus Sol Luna Mercurius Libra. Cancer. Capricor. Pisces. Aries. Taurus. Gemini.