Latin
Caput XXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
Communis tamen opinio est de Mercurio, eo quòd gaudeat in Virgine. Sed hoc non est adeo rationi nostrae consentaneum. Mars non potuit accipere Aquarium, quia nimis remouetur ab illius natura. Trigoni autem hac ratione constant, tribus quibus libet signis ex eadem natura. Damus primum dominum exaltationi, secun dum domino domus, &similiter tertium. quia igitur in igneo trigono, Arietis, Leonis &Sagittarij, Sol possidet exaltationem, ideo primus dominus est Sol, Secundus est Iupiter dominus Sagittarij, Mars tertius, quia Aries iam dederat uires Soli.