Latin
84.1 to 84.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 84.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ognitio temporum futurorum, pendet ex tribus cum regula, &quartum sine regula. Primum est conditio figurae in esse geniturae: &habet quatuor conditiones. Prima est conditio naturae significatoris, quia tardi, significant rem post annos, &aliqui post annum, &aliqui post mensem. unusquisque enim significator, significat rem post suam reuolutionem completam. Ita ergo Saturnus non dat, nisi post 30 annos, &Iupiter post 12, &ita de reliquis, Et hoc cum fuerint significatores, dominatores, &non significatores per se, aut infortunatores. Secundus modus est, ut sint ueloces in cursu, tardi, uel retrogradi, &hoc non significat tempus initij rei, sed postquam initium ha buerit, quando finietur: qui ergo habet planetas retrogrados inferiores, tarde finiet quod cito inceperit: qui superiores cursu auctos, cito perficiet, quod tarde coeperit. Tertium modum, significat conditio planetarum in esse, quo ad mundum, &est, quòd decima, undecima, &duodecima, item pri ma, secunda, tertia, significant cito, &reliquae tarde, &in his, anguli significant uelocitatem maiorem, cadentes tarditatem maiorem. Et ita cum comparaueris decimam nonae, non erit diuer sitas sensibilis, quia nona est uelocissima tardarum, &decima tardissima uelocium: &ex hoc quinta &sexta sunt ualde tardae, nisi sint in proprio significato. Quartus modus, est orientalitas à Sole, quae signant uelocita tem, oppositum tarditatem, &hae sunt firmae rei uniuersalis conditiones, quantum ad tempora uniuersalia. Modus temporum exquisitorum ueluti iuxta quinquagesimum annum, uel iuxta sexagesimum, pendet ex directionibus, &iam diximus de hoc in praecedentibus. cum ergo directio significat aliquid in 60. annis, &tempora uniuersalia in senectute, tunc augebitur significatum &confirmabitur. Si uero in iuuentute, tunc illud quod erit in iuuentute, erit paulatim &sparsim. quod uero erit in tempore iuxta sexagesimum annum, erit debile, quia tempora uni uersalia non concordant cum temporibus distinctis ac proprijs. Modus temporis exquisiti, concordat cum reuolutione anni pro anno: &mensis pro mense: &diei pro die: cum ergo concor dauerit cum directione, tunc bonum est: cum discordauerit, erit effectus minor, &minus sensibilis in utroque.