Latin
84.5 to 84.8
Girolamo Cardano, Libelli quinque 84.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si uero reuolutio di rectioni contraria fuerit, &non fuerit ualde potens directio ipsa, non cognoscitur operatio directionis in reuolutione illa, &tempo ra horarum non possunt auferre significatum diei: nec tempora diei significatum mensis, nec tempus mensis significatum anni, nec tempus anni directionem: nec directio tempus uniuersale. Exemplum, si quis habeat directionem moriendi in 30 anno, &eueniat reuolutio uitae bona, licet non moriatur in uno mense illius anni bono; moritur in alio, &tantum eliget, donec in uno mense moriatur illius anni, quod si directio fuerit minus ualida, non morietur illo anno, sed tantum aegrotabit in mense deteriore, &morietur in anno sequente: uel alio in quo reuolutio peior fuerit, quòd si reuolutio mala directioni non multum malae asso cietur, morietur tamen. Si uero reuolutio bona directioni malae associetur, euadet pro illa reuolutione &sequentibus, quia directio non multum mala, penetrat tantum ad annum proprium in quo cadit, pessima uero ad multos annos ante &post, &si contingat reuolutio mala ante, interficit: si non, non euadet tamen à suo anno, in quo attingit ad locum illum. Et scias, quòd planeta damnatus in genitura, non potest fieri bonus in directione: nec malus in directione, potest fieri bonus in reuolutione anni: nec malus in reuolutione anni, potest fieri bonus in reuolutione mensis, &ita de alijs, tantum quòd pristinae malitiae contra operetur, &eam destruat &tollat. Modus sine regula est, ut superiorum coniunctio uel eclipsis. De distinctione inter dominum geniturae &reuolutionis. Cap. V. Ognitio rerum significatarum per planetas est secundum duos modos: una est secundum substantiam, reliqua secundum dominium.