Latin
85.5 to 85.6
Girolamo Cardano, Libelli quinque 85.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda, cum domus sit dominator secundum substantiam, semper id quod est in ea, significat qualitatem. Vnde semper Mani in secunda, significat aliquam dissipationem, &Iupiter in secunda, aliquam bonam fortunam. Tertia, comparatio domini secundum substantiam ad dominum secundum accidens, in tempore illo, &dominorum secundum substantiam inuicem, est iudicium &indicatio pro re illa in tempore illo. Quarta, proportio dominatoris secundum substantiam, ad dominatorem secundum accidens, est ueluti proportio domini agri ad colonum, &fructus existentes in agro, nam licet fructus in ueritate sint domini, possessio tamen propria est in colono, nec poterit eis gaudere dominus, nisi uel uoluntas uel necessitas cogat colonum, ut domino fructus reddat. Manifestum est ergo quòd quando colonus fuerit potens &malus, impedietur dominus à receptione fructuum: uel quando fuerit debilis ualde, &ab alijs impeditus. Quinta, domini secundum substantiam faciunt impressionem in loco permanentem, non domini secundum accidens.