Latin
85.1 to 85.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 85.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplum est, quòd Sol significat animam uitalem, &cerebrum significat Luna: &epar cum naturali uirtute significat ascendens: &horum locorum dispositores quicunque sint, illi sunt secundum accidens dominatores. Et secundum hoc initia duodecim domorum, ut quam sunt in primo mobili sunt secundum substantiam: &dominatores &partes eorum sunt secundum accidens. Et res quae significantur, sunt tres: dispositiones animi, &corporis, &fortu nae, &his dominantur ascendens &dispositor: Luna &dispositor: &Mercurius &dispositor, &Venus ingreditur in genere uoluptuoso, non tamen est domina secundum substantiam. tres er go sunt animae dispositores secundum substantiam, &tres secundum accidens. res corporis sunt per ascendens &Solem &Lunam, &aliqui addunt locum coniunctionis, &ego non sum de illis. Hi ergo dominantur secundum substantiam, &dispositores eorum secundum accidens. Res autem fortunae sunt diuitiae amici, consanguinei, &honores: &Saturnus cum quarta, &dispositores, dominantur stabilibus, &Iupiter &secunda cum dispositoribus, dominantur diuitijs proprie uocatis, ut sunt pecuniae &suppellex, duo ergo sunt significatores secundum substantiam, &duo secundum acci dens. in quolibet genere facultatum, Saturnus &Sol significant patris conditiones, &duo significatores eorum. Venus &Iupiter, &undecima, significant amicos &dispositores eorum: tres ergo sunt domini secundum substantiam, &totidem secundum accidens. Luna Venus &septima, significant uxorem &dispositores eorum similiter, Mars &septima secundum substantiam. signifiugnilicant inimicos, &loca opposita luminarium, &domini ascendentis nequaquam, &dispositores sunt domini eorum per accidens. Saturnus &duodecima significant hostes occultos secundum substantiam, &dominatores secundum accidens, quinta &Venus, &Luna, dant filios, &Iupiter, &hoc secundum substantiam: &dispositores horum secundum accidens. Mercurius &sexta dant seruos, &similiter dispositores. Mars, &sexta, &Saturnus, &dispo fitores, dant infirmitates. Saturnus, &septima, &dispositores, mortem cum abscisore uitae, &sunt tres secundum substantiam, &totidem secundum accidens. Mars cum nona &Luna, dant itinera &dispositores: Sol, Iupiter &decima, dant dignitates, &di spositores: Luna, Venus &dispositores dant matris fortunam: Luna &Mercurius &tertia, dant fratres &consanguineos: Mars &Luna cum tertia &dispositoribus, dant itinera parua: ea ergo est ratio dominatorum secundum substantiam. Tunc est regula generalis haec, dominator secundum substantiam, semper manet idem, in omnibus reuolutionibus: &dominator secundum accidens, uariatur in reuolutionibus adinuicem, non ab eo quòd fuit in genitura.