Latin
Caput 111
Girolamo Cardano, Libelli quinque 87-2
Unproofread scanNot analysed yet
&inueni, quòd ascendens erat ascendens natiuitatis, &Luna dispositrix, &ipsa in ascendente. Ergo ascendens &Luna &dispositores &ascendens natiuitatis unum &idem sunt. Significauit ergo perfectam sanitatem, Venus etiam erat salua, domina ascendentis, &loci Solis, &radij trini Iouis, cadebant in ascendente &ipse erat dominus octauae, &radij quadrati Saturni similiter, &hoc significauit aliquem timorem cum desperatione quadam, &perfectam sanitatem, &ita fuit. Consideraui postmodum secundam, &locum Iouis, &dispositores, &quia nullus erat in secunda. Iupiter autem fuit in corde coeli in casu suo, &Mercurius in sexta cum Marte domino loci Iouis, in loco Veneris &Mercurij, id est, coniunctionis illorum hora geniturae, significauit dissipationem substantiae, plus quam aliter, 34 incipientis anni Reuolutio. Cor coeli, 19p. aliter, ratione quaerendi dignitatem, &quia Mars respexit Iouem de quadrato cum receptione Martis, &non louis significat mutuum, &res acquisitas malo modo, &ita fuit, &si receptio fuisset ex parte louis, fuisset lucrum, &non mutuum, radij etiam quadrati Veneris, &Saturni sextiles, cadebant super hoc, uidelicet super secundam, &ita occasione talium etiam fuit iactura, &quia Mercurius erat in sexta, dominus eius, id est in ea habens potestatem, est enim trigoni dominus, significauit lucrum ex arte mea, quia erat cum domino decimae, &ita fuit totum ad amussim, creuit enim lucrum ex Astrologia &Medicina.