Latin
Caput 111
Girolamo Cardano, Libelli quinque 88
Unproofread scanNot analysed yet
Consideraui postmodum tertiam &Lunam &Martem, &non erat in eis aliquid mali, nisi quòd Mercurius erat cum Marte, &significauit, quod ex consanguineis aliquis se intromitteret pro me &dignitate mea, &fuit hoc totum. Consideraui Saturnum, &quartam, &dispositores, &Satur nus fuit cum capite, &Sol cadens in sextili eius, significauit quòd stabilia aegrè starent, &quòd augerentur auctione inutili, &ita fuit, parum defuit, ne aliquod uenderetur ex eis, propter Solem. Consideraui quintam &Venerem, quae erat in signo foeminino in ipsa, &Iouem, in signo foeminino in corde coeli. Et hoc totum significauit, quòd uxor conciperet filiam, &quia Mercurius &Mars, dispositores locorum, erant in sexta, significauit quòd erat debilis in uentre matris, &quòd infirmitatem in aluo conceptura esset, &significauit locum, &reliqua, &ita fuit. Consideraui sextam &Martem in ea, &Venerem dispositricem, &hoc totum significauit impedimentum, &permutationem, &multa alia. Nam Mars est in loco Veneris, cum Mercurio, &Venus cadens in quinta. Consideraui septimam &Lunam, &Luna fuit potens &in prima, &significauit nocumentum uxori, quia etiam Mars cadebat in sexta cum Mercurio. Consideraui tandem septimam cum Marte, &fuit unus &idem significator. Mars cadens in sexta, in quadrato Iouis, &significauit, quòd hostes aperti deprimentur timore principis, &iustorum uirorum, &nihil nocerent, &ita fuit. De octaua nihil consideraui, quia salui erant significatores uitae. De nona etiam, &Marte, nihil erat, non enim iungebantur domino ascendentis, nec Lunae, &Iupiter in quadrato Martis significauit reditum in patriam. Consideraui Venerem &Lunam, pro matre &ipsi erant in trinodibzy G Google trino, cum receptione, &ideo non significant nocumentum ex hoc, &mater fuit incolumis.