Latin
Caput 111
Girolamo Cardano, Libelli quinque 89
Unproofread scanNot analysed yet
Consideraui Cor coeli, &Solem, &Iouem, &dispositores, &sunt Mars, Saturnus, Venus, maximè autem est Mars cum Saturno, &quia Iupiter erat in corde coeli, &cor coeli idem cum corde coeli geniturae, &Mars in sexta de quadrato respexit eos, significauit auctionem plurium dignitatum, quia Mars erat cum Mercurio in loco Veneris in genitura, &ita habui plurima officia eo anno. Et quia erant in cadentibus, nam Sol cadit in libra, &Saturnus in Leone, &Iupiter in Capricorno, &Mars in Libra cadit: &Mars est dominus inimicorum occultorum, significauit, quòd haec omnia essent uitiata &non absoluta, &cum modica gloria, &cum impedimento ex parte inimi corum apertorum &occultorum. Mars enim est dominus septimae. Cauda etiam minuit dignitates, quae erat in corde coeli cum Ioue. Et quia Sol, Mars, Mercurius, cor coeli, &Iupiter sunt in significatis mobilibus, significat hoc totum quod meliorem partem amittam, &licet non amiserim, amittam tamen, &retinebo officium tantum quod significatur per Saturnum existentem in trino Solis. Cum ergo tria eo anno habuerim, duo meliora ex illis amittam, &remanebit quod erit inutile, &cum ex ratione naturali nesciam hoc, erit tamen ita. Consideraui postmodum in amicis dispositorem undecimae, &dispositorem loci louis, &Mercurium dispositorem loci Veneris, &cum Venus esset in opposito undecimae, &Mercurius cum Marte, significauit, quòd omnes amici mei erant ficti, &quòd prodebant &odiebant me secrete, &aliqui etiam palàm, praeter amicos significatos à loue, &hi erant potentes &legales, Nam Iupiter aspiciebat ascendens de trino, &Venus signisicauit etiam amicos ualde sed impotentes, nam ipsa respiciebat Lunam de trino dominam ascendentis, &ipsamet erat ascendentis domina, &tamen erat cadens, &in opposito undecimae.