Latin
90.5 to 90.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 90.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Consideraui in quinta domo &Ioue &/,&fuit Iupiter in opposito Saturni, &in quadrato Veneris &quintae: &ambo in signia fixis, &Iupiter dominus octauae, &hoc significauit quòd oriretur filia, &ita orta est, &quòd filij male afficerentur, &quòd in periculo uitae ex longo morbo detinentur: quod Deus auertat, &est ualde mala pro eis. Consideraui sextam &Martem, &fuit etiam dispositor &in opposito eius: &ipse fuit in quadrato Solis, &sextili Lunae: &ideo cum Luna esset domina, significauit febrem, quae est morbus in uirtute uitali, &quia est in capite, significat febrem uentuosam, &quia est in Cancro significat damnum pectori &pulmoni maxime, quia Sol est dominus ascendentis cadens damnatus in Libra, &quia est in duodecima, erit res leuis sicut tertiana, quae est mobilis &uarians cum quadam uenenositate leui, &durabit parum, quia est in signo mobili, &respectu Lunae nullum significat malum, &si fuisset in alia domo non opposita, suisset majus malum ualde propter radices positas. Directio autem cum esset ad Iouem, facit ut nihil deterius timere debuerim. Consideraui post septimam &Martem &dominatores Saturnum &Lunam; &ipsi respiciebant Solem de quadrato, &significat, quòd offenderer ab inimicis, &quia Saturnus dominus septimae est in prima, significat quòd erunt quidam ex illis, qui non poterunt nocere mihi, &erunt inimici noui.