Latin
Caput 111
Girolamo Cardano, Libelli quinque 91
Unproofread scanNot analysed yet
Consideraui postmodum significatores uitae &infortunas, &quia Sol dominabatur loco Saturni &Luna loco Martis, Signi ficauit quòd non esset periculum de uita ratione morbi naturalis, &quia Saturnus est in ascendente in opposito domini triplicitatis existens in Leone, significat tristitiam &oppilationem in epate, &debilitatem uentriculi, &erunt haec ualde leuia, quia multum remouetur ab ascendente, &quia est cum corde leonis dabit tristitiam, timorem, solicitudinem in corde, &affectum occultum, quem nemo intelliget, Et quia Iupiter dominus octauae, &Venus sunt in contrario aspectu domini domus inimicorum, morietur aliquis ex inimicis occultis. Consideraui nonam &Martem, &significauit iterem unum, nam Luna respiciebat Martem cadentem, &Mars Solem. Et nota, quòd hoc anno directio ascendentis peruenit ad corpus Saturni fermè. Nota etiam quòd locus dispositoris significat causam rei: &robur significatoris secundum substantiam, magnitudinem causae facientis rem: &locus eius locum rei, quae fiet: &robur dispositoris magnitudinem effectus: &permixtio dispositorum nihil iuuat, cum fuerint dispositores locorum diuersorum, similiter dispositoris cum significatore alio, cuius non est dispositor nihil iuuat, licet sint super eadem re, ueluti in secunda figura in causa uxoris Mercurius est dispositor, quia dominus loci Lunae &Saturnus, quia dominus septimae &aspectus sextilis in hoc casu nihil iuuat, quia sunt dispositores diuersorum locorum, licet in eadem causa. Significatores autem secundum substantiam in eadem causa semper fouent eam, cum sunt colligati: ¬a quòd significator secundum substantiam est res in potentia, &secundum accidens est in actu, cum ergo dispositores Solis Lunae &ascendentis omnes fuerint complete damnati, &uitae significatores salui omnes, morietur tamen omnino, quia uita non est in actu, &quia res in actu non durat: &in potentia durat longo tempore &non permutatur, propter hoc significatores secundum substantiam permanent &alij non permanent, &citius morietur, cuius significatores secundum substantiam salui fuerint, &secundum accidens destructi, quàm secus. Et nota, cum inueneris in figura uel reuolutione dispositorem unum supra omnia loca uitae, ille uel ex toto erit sanus, uel morietur. Causa patet ex praecedentibus ut dictum est: &raro fallit, nam potest fallere ubi ille dispositor habeat plures damnatores debiles, &scias quòd tutiores sunt plures dispositores debiles, quàm unus potens, &tutius est unum habere uitae datorem ualidum, quàm plura debilia, Idem dico in reliquis, nam quod est in potentia, debet esse ualicum, licet sit unum, quòd uero in actu plura licet debilia: Et has duas regulas diligenter nota. De modo iudicandi in mensibus &diebus.