Latin
92.1 to 92.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 92.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
pauca ergo consideranti, &laborem uitanti, facilior est genitura, quàm anni reuolutio, &anni quàm mensis, &mensis quàm quartae, &quartae quàm diei. In erudito tamen &laborioro erit totum contrarsum. Cumque sit, quod cognitio diei praesupponat cognitionem quartae, &cognitio quartae praesupponat cognitionem mensis, &ita usque ad genituram. Impossibile est, ut quis plus cognoscat diem quàm annum, &quòd habeat maiorem securitatem de quarta mensis, quàm de mense. Cum igitur ita sit, erit ut optimus Astrologus, facilius inueniat peiorem diem in quarta mensis proposita, quàm peiorem quartam mensis in mense proposito, &ita certius cognoscat malam diem in quarta mensis, quàm malum annum in tota genitura. Et scias, quòd qui fecerit omnes reuolutiones, à principio natiuitatis usque in finem sine intermissione: &experientia compererit tria uel quatuor accidentia illius: &ueritatem illorum quaefiuerit per reuolutionem anni, mensis &diei &horae: solus ille exacte iudicabit de tota uita illius fine errore, &confusione, &omnis alius deuiabit â recto iudicio, etiam in qualitatibus accidentium, nedum in tempore, per tantum, quantum defecerit ab hoc, quod tibi dixi. Et scias, quòd damnatio mensis, respectu anni, uel partium mensis respectu mensis, &ita de reliquis, est duplex: Vna quando quod infortunatum est in anno, infortunatur in eodem mense. Secunda est, quando quod est infortunatum in anno, non infortunatur in mense, sed illud quod non permittit omnino infortunari in anno, infortunatur in mense. Et exemplum est primi mo di, cadit ascendens reuolutionis in gradu Saturni natiuitatis, ille mensis erit mortis, in quo ascendens erit unus, ex quatuor punctis damnatis à Saturno in natiuitate, &hic modus est ualde potens. Secundus modus est, ascendens cadit uti prius dictum est, sed Sol &Luna in sexta uel tertia, remanet ergo dispositor ascendentis Dized by Google Digi in decima, loci Solis in nona, Lunae uero in septima, tunc mensis ille erit mortis, in quo damnabitur dominus ascendentis, quia ille erat in reuolutione anni robustissimus, &ex quartis illa, in qua damnabitur dispositor loci Lunae, quia erat secundus in robore, &ex diebus ille, in quo damnabitur dominus loci Solis, qui solus remanserat ad defendendum uitam, &per damnationem, intelligo damnationem ultimam, &non aliter.