Latin
Caput VIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VIII. Nimaduertendum puto hoc, considerationem nocumenti aut iuuamenti esse ualidiorem secundum tempora uniuersalia, &sunt primi quatuor anni debilitatis, &post quadragesimum secundum annum usque ad quadragesimum nonum &post sexagesimum tertium. Ratio autem mensium est, ut consideres reuolutionem anni, &loca infortunata in genitura, &in reuolutione, &sit comparatio mensis ad genituram, &reuolutionem anni, una &eadem, cum comparatione reuolutionis anni ad genituram, &similiter comparatio diei ad mensem, annum, &genituram, comparatio eademmet, cum comparatione mensis ad annum &genituram. Manifestum est ergo, quòd consideratio mensis plura habet quam anni: &diei quàm mensis: &anni quàm geniturae: erit ergo quo ad hoc difficilior inuentio partium mensis, quam totius: &diei quàm partium mensis: &ita de reliquis. Et cum sit, quòd comparatio plurium, denotat in nobis maiorem firmitatem, facilius erit ergo cognoscere mensem in anno, quàm annuum euentum in genitura, &quartam mensis in mense, quàm Z ii dibzy G Google quàm mensem in anno, &diem in quarta mensis, quàm omnia re liqua.