Latin
93.5 to 93.6
Girolamo Cardano, Libelli quinque 93.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Coniungitur Saturnus cum Marte, in quinta parte Aquarij, &sit effectus eius appariturus post annum, durans per sex menses, &in capite 9. mensium à die coniunctionis, cadat reuolutio, cuius ascendens sit quinta pars Leonis, tunc in illo tempore per sex menses erit in discrimine ta lis coniunctionis: quòd si talis reuolutio, per tres menses post con iunctionem inceperit, erit periculum tantum in tribus mensibus ultimis reuolutionis, &non ultra, quia solum in illis conueniunt effectus tempora, cum temporibus reuolutionis. Ecclipses ergo solares, uitam &honores auferunt, pro qualita te roboris earum: &geniturae, &conuenientiae: lunares stuporem &infirmitates diuturnas &acutas, &morbos oculorum &mortem. &infortunia magna, ex qualitatibus accidentibus tempore illius effectus. Saturni &Iouis coniunctio, Saturno dominante graues morbos producit, &inopiam, &destructionem omnis boni, at loue praeualente dat diuitias &honores, &res magnas. Saturni &Martis coniunctio, omnia destruit, pro qualitate praeualentis planetae, &locorum, in quibus sunt, &reliquarum causarum. louis &Martis coniunctio, Ioue dominante, auget maximam fortunam, dignitates &gloriam: Marte praeualente, infirmitates acutas, damna, incendia, rixas, &talia.