Latin
Caput VIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 94
Unproofread scanNot analysed yet
Sol cum omnibus malum significat, maxime autem cum infortunis, &plus cum loue, quàm cum Venere, &cum Mercurio parum aut nihil. Reuolutiones annorum, ubi rite fiant, mundi, uel ciuitatis, ubi fueris, nocent aut iuuant: cum tua reuolutio sequens, aut impedi ta aut fortunata fuerit: per tantum temporis promissio perficietur à tempore reuolutionis tuae usque ad sequentem reuolutionem mundi, uel ciuitatis: ueluti, fiat reuolutio ciuitatis in decima Martij, &hominis in decima Septembris, &significetur aliquid, illud erit inter decimam Septembris usque ad decimam Martij sequentis anni. Cum ergo loca dignitatum, fuerint loca fortunarum ciuitatis, uel mundi, bene erit: si infortunarum, male. idem de uitae significatoribus, excepto quòd non occidunt, neque grauiter nocent, nisi ecclipsis associetur. Cum plures nauim introierint, tempus introitus semper ad se quentes reuolutiones referatur: malitia autem praecedentis reuo lutionis aut bonitas, est causa introitus. cum ergo reuolutiones dierum fuerint diuersae, morientur homines illi, diuerso tempore, paruum discrimen in paruo, magnum in magno, infortunio autem nauis quodlibet infortunium etiam horae sufficit. cauenda ergo sunt semper pericula. De proprietatibus planetarum &signorum in reuolutionibus.