Latin
HIERONYMVS
Girolamo Cardano, Libelli quinque xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem nunquam ad illud refugiam, Αl χάρισος ὑποαέσεις, καὶ ἡμῖν συκίνʼ ἐπικουρία: quandoquidem quamuis ab utilioribus studijs retractatus, bis iacturam rei fa miliaris fecerim: alterius tamen iam ab illustrissimo Principe Aualo, satis dignam mercedem accepi, pecunias scili cet ac quae mihi longe cariora fuere, auxilia non leuia, quibus in Medicorum collegium coaptarer. Nec defuere qui sponte adiuuerint non nostra studia tantum, uerum authoritatem, ac quae ad illam sequuntur commoda. Sfondratus nunc Cardinalis, &Mediolanensis Senatus tum praecipue Praeses, quibus ut potui, gratiam absque iactura retuli, non officio in illos usus sum. Est enim ut magnanimi uiri gratiam reddere, sic planè regium, sponte euehere uirtutes, fouere studiosos erigere eruditos, &qui sui seculi memoriam posteris non inepte mandant, donis augere ac praemijs incitare. Illud enim dicere ausim poetae: Sint Mecoenates, non deerunt Flacce Marones. Illi igitur, qui cum possint id facere, non faciunt, non solum ingrati atque auari, sed hostes humani generis, ac sui immemores habendi sunt. Quid enim arma tua, aut potentia, aut gesta praeclara, si non literarum monimentis seruentur? In quo familiae suae quantiscunque uirtutibus aut opibus quisque gloriam addit, ni uirtutes &opes scriptis apud posteros illustrentur? Quicquid etiam per incuriam aut auariciam Principum mortalium cognitio ni utile subtrahitur hominibus, inuentoribus eorum neglectis, id totum interclusisse hominum commodo Prin cipes illi uidentur. Quamobrem etiam Tiberium &Domitianum, quamuis monstra humani generis, scriptores sui temporis, inter quos Martialem &Papinium, aluisse constat.