Latin
HIERONYMVS
Girolamo Cardano, Libelli quinque xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim referam de Augusto, qui Virgilium, Horatium, Tuccam, Varronem, totque alios uiros egregios ditauit: aut de Antonino, qui Aphrodisiaeum &Ga lenum locupletauit? Quid de Dionysio, qui Platonem &Aristippum? aut de Alexandro, qui Aristotelem. Lon ga nimis esset series, si omnes referre uellem, cum tamen breui possim ostendere, nullum fuisse Principem quamuis atrocem aut auarum, qui id neglexerit. Foelices nunc an sapientes Germanias esse dicam, quae tot studiosos alant, tot eruditos praemijs sustentent, unde unum quasi corpus, diuinum quiddam fermè totum spirant. Nam quid diuinum in nobis est praeter mentem? an equi phalerati, suppellexque grandis, &calamistrati pueri, puellaeque ornatae? an caedere, pugnare, diripere, ingurgitare? Quin potius linguas nosse, Geometriam, Arithmeticam, Philosophiam utramque, ac quod altissimum est, supremos syderum motus, ac harmoniam, tum uires illas sublimes, quibus haec inferiora reguntur, quae omnia adeò rectè ac copiose subtiliterque tenent, ut non amplius nos Italos, eos Barbaros ausim appellare. Effecit hoc primo Ladislai &Bessarionis liberalitas, in Monte regium, inde subsequentium Principum in Erasmum. his duobus uiriserectę sunt Germaniae.