Latin
HIERONYMVS
Girolamo Cardano, Libelli quinque xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Sic misera Italia, ne unum quidem alit studiorum gratia, sed immensos illos fundos, ingentia illa pręmia, mon stra sorbent, &mimis ac scurris annua stipendia statuuntur, paucissimi ut olim Apponus &nunc Brasauolus &Alciatus pręmia laborum suscipiunt, non uirtutum. At forsan quispiam mihi obijciat, tu quis es, qui haec petis? claris uiris ista debentur, haec illis damus. Sed ubi sunt hi? hoc tamen effecit, ut ad hanc usque diem hiscere nunquam ausus sim, metuebamque ob aemulorum uiolentiam, ne prius opprimerer, quàm eueherer, periretque cum sorte usura. Quin etiam inconstantiam simulaui ad securitatem, quae in tan tum mihi profuit, ut quod nulla ui, nullo iure impetrare potuerim, hac dissimulatione obtinuerim. intelligebam enim quanta aduersus integritatem ac eruditionem simiarum harum fucatarum esset inuidia, &qualis conspiratio. At postquam Astrologiam è tenebris erui, Methoposcopiam inueni, ac in artem redegi, Arithmeticam perfeci, Medicinam magna ex parte dilucidaui, Geometriam auxi in immensum, nouis undique inuentionibus excogitatis, multaque alia praeclara in libros uarij generis contuli. postquam magna horum pars edita est, omnia uero absoluta, postquam in Gymnasium me contuli, publice docui, auctoque stipendio reuerti licuit, ut authoritas nostra, quae à tot aemulis infringebatur, Senatus iudicio &eruditorum omnium, ac consensu publico confirmaretur. postquam nullum opus egregium nunc in lucem editur, quod non de nobis honestam faciat mentionem: ut primum beneficium ab incognitis acceperim, primam laudem ab exteris: Postquam adeò foelix in medica exercitatione fui, ut per petuis uiginti annis, uel etiam aliquanto maiore temporis spacio, nullus omnino uel pestilenti uel alio febris ge nere praeter quinquennem puerum, nullus ex morbo late rali citra sexagesimum annum mortuus in manibus meis sit: Postquam neminem possunt ostendere, quem ego pro deplorato reliquerim, ab alijs seruatum medicis: cum ego contrà ducentos adhuc possim ab alijs pro mortuis relictos numerare, qui tamen à me planè confirmati sunt: postquam nostra legi desiderarique ab omnibus uidi, impressoribus, quod nunc rarum est, pręmium mihi pro editio ne proponentibus: tunc omni dissimulatione deposita, mortales perfidiae aemulorum, ignorantiaeque laruatarum harum simiarum, cum quibus perpetua mihi atque implacabilis lis est, commonefeci, tum etiam Principes atque Potentes admonui: Ne occasioni iuuandi mortales, propagandique in posterum nominis sui deesse uellent, ac simul ab ingrati nominis suspitione, ab auaritiae, ac negligentiae, uel etiam ignorantiae, seipsos uindicarent.