Latin
NYMVM CARDANVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque xxii
Unproofread scanNot analysed yet
Inde Phaëton, quòd Solis cursum explorasset, Endimion Lunae, Atlas stellarum ac signiferi, Dedalus ille, quem uolare finxerunt, atque Icarus, qui cum patriam disciplinam non perfecte adeptus esset, in mare ignorantiae praecipitatus fertur. Sic Pasiphae, &Phryxus Athamantis filius, ac Bellorophon, tum Atreus ac Thiestes, cum singuli singula inuenissent, ®no apud ueteres digni uisi sunt &diuinitate. Sic ille Tyresias, quem uatem celebrauit antiquitas, Astrologus insignis fuit, ob hocque dictus sexum permutasse, quòd stella rum quasdam masculinas, quasdam dixerit foemininas. Quid uerò aliud argonauticam illam expeditionem aurei uelleris significasse credimus, quàm multorum Regum certamen in exquirendo aequinoctij momento, cum Sol arietem ingreditur Nam &antiqui historici, &sacrae paginae referunt, olim consuetudinem fuisse, ut Reges quaestionibus certarent, uictusque uictori aurea praemia persolueret. Quid etiam existimas Homerum ac Virgilium sensisse, cum ubique Deos illos altercantes aut pugnan tes, hos quidem pro Graecis aut Troianis, illos uero pro Turno Aeneaque? quàm quòd stellarum hae quidem huic parti, aliae autem diuersae fauerent. Inde tot concursus conciliaque Digi ciliaque Deorum. Perabsurdum enim est, credere Deos tan quam homines haec factitasse: absurdius etiam, cum haec illi scriberent, nullum prorsus sensum sub tot uerbis latere uoluisse, sed tanquam Chimeram, nullo usui omnibus suis membris, inani quodam studio à tam claris poe tis fabulam fabricatam.