Latin
NYMVM CARDANVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque cum Aeneae Venerem, quòd pulcherrimus esset, cum Turnio Iunonem, id est, for tunam, ac Lunam, cum Hectori Apollinem, quòd fortis esset ac iustus: seu Solem fauere dixerunt, non aliud quam genium, seu sydus, quod unicuique dum oritur dominatur, sub fabulae uelamento intellexerunt. At Heronum genium ex uirtute, &Erronum natura, quae illi similis erat uenabantur: nam Appollinem &louem Saturnumque, Martem ac Mercurium, tum Venerem ac Lunam, reges fuisse credendum est, qui cursus harum stellarum uimque earum inuenerint. Sic Castorem, sic Pollucem, sic Arcturum, sic Andromedam celebrarunt, nomina illorum stellis quas inuenerant tribuentes, stellarum uero immortalitatem hominibus. Verum ut etiam ad minus antiqua ueniam, Legumlatores omnes huius artis praecepta obseruauêre. Inter quos Licurgus grauissimus Laconum, inter reliquas mandauit leges, ne ante plenilunium milites ad bellum exirent. Alij circa sacra magis eam obseruauêre, ut Romani: quae tunc enim erant Kalendae, etiam ingressus So lis, in signorum initia erant.