Latin
NYMVM CARDANVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque xxiv
Unproofread scanNot analysed yet
Athenienses etiam Graecorum sapientissimi, Beroso Graeco, qui Platonis socius in Heliopoli fuit, ob ueridica oracula, aeneam statuam cum aurea lingua in foro dedicauerunt. Omitto Thrasybulum, qui maxima adeò apud Tiberium in ueneratione fuit, ut nihil non ex sententia illius ageret: conscius secretorum archanorumque custos, atque is unus cui ille pareret, qui caeteris omnibus mortalibus imperabat. Quam nec pater eius Augustus, aut neglexisse, aut ignorasse dici potest, cum nummum nota Capricorni, sub quo tam foeliciter se natum esse cognouerat, signari uoluerit. Et quanquam maiora de alijs etiam referre possem, festinandum tamen est ad eorum finem, in quibus finis nullus queat inueniri, solumque id admonendum, Cum Iudaeos primo, inde Aethiopes, pòst Aegyptios, qui syderum etiam obseruatione ab animalibus abstinuerint, (cum non illa, ut uulgus existimabat, sed stellas sub ea figura uenerarentur) inde Afros, Babyloniosque, atque Phoenices, tum Graecos, atque Italos (nam &Saturnus in Italia regnauit) inuentores atque obseruatores sui habuerit, tum in his Reges atque diuinos prope homines, quid aliud existimandum, quàm eam quoddam munus esse Deorum, atque praecipuum mortalibus concessum? Nempe cum praeterita Historicos extollant, praesentia Reges, futura Dijs relicta erant. Sed nec huius boni mortales expertes esse uoluerunt, huiusque artis beneficio nos par ticipes fieri curauêre: ut illos tantum sapientes esse reor, qui eam disciplinam edocti sunt. De quibus dicat Sophoclest τν δὲ σιτονας διοὶ φιλοῦσι. Quomodo enim eos amare non possunt, quos tam diuino munere donauerint? aut quomodo uerè dici poterunt sapientes, qui diuinum nihil à Deo sint consecuti?