Latin
Caput 11
Girolamo Cardano, Libelli quinque xxvii
Unproofread scanNot analysed yet
Caput 11. Onuerte faciem uersus Septentrionem, relinquens Orientem à dextra, &Occidentem à si nistra, &uidebis in ursa maiore stellas septem, quarum quatuor faciunt quadrilaterum, &tres incuruantur, ut uides, &faciunt caudam: &omnes sunt secundae magnitu dinis, praeter borealiorem antecedentem quadrilateri, quam etiam figuraui minorem alijs sex, nam ipsa est tertiae magnitudinis, &parum minor caeteris, &omnes septem constituunt formam currus cum temone flexo. In directo igitur duarum sequentium, à parte exteriore uersus curuationem temonis, est stella polaris magnitudinis tertiae, de natura Saturni &Veneris, distans à uero polo gradibus 4. minut. 9. nunc, &est in gra. 19. mi. 48. gemino rum, &est cauda ursae minoris, &est ita in directo illarum duarum, ut linea ducta per illas recte procedat ad hanc stellam: quę quamuis non sit ualde magna, attamen quia omnes circumiacen tes sunt ualde exiguae, ideo cernitur ibi quasi solitaria. Haec circum uoluitur circa polum, &appropinquabit ei infra annos 1000, ita ut fit quasi polus. Est autem ei stella quartae magnitudinis ualde propinqua, &haec est quasi uere polus, non differens ab eo nunc nisi minutis 50, fermè. Haec igitur stella poli dicetur: prima autem quae remotior est &maior, appellabitur stella polaris. B KAuster αχθοrεας Polus Zoduzi Quomodo cognoscatur polus Zodiaci. Caput 111. Olus zodiaci semper est propinquus duabus stellis, quae sunt in triangulo draconis, sextae magnitudinis, uix uisibilibus. Capias igitur stellam polarem: deinde animaduerte, quod in ursa minore iuxta stellam polarem, praeter illas septem stellas ursę maioris, sunt duae stellae secundae magnitudinis: quarum superior est in directo duarum antecedentium quadrilateri praedicti, quae sunt iuxta te monem.