Latin
11
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Sequenti anno Rector Academiae dictus sum, genio indulsi assiduè, meumque morem sequutus aliquam mihi methodum, &de hoc constitui. Conscripsi itaque farraginem quandam De ludis, quam successu tem poris in quatuor libros digessi: quorum pri mus perfectus est De ludo latrunculorum atque aliis, qui sola industria egent. est foliorum centum: folia intelligo similia his, quae sunt librorum de Subtilitate, impressione Basiliensi. Initium operis, Non per vitio alcuno. Est enim materna lingua scriptus. Secundus est De ludis, qui à sola fortu ua pendent, cuiusmodi Alea, Primeraque, de qua folia xx. estque pars ea perfecta. Ter tius est De ludis, qui ex fortuna &occulta industria pendent, vt Trapola, Triumphique. Quartus est De ludis pendentibus ex fortuna, apertamque industria, velut fritilli ludi plerique. Ad voluptatem haec scripta sunt. Dicebat ille, Arcus &arma tuae tibi sint imitanda Dianae. Si nunquàm cesses tendere, mollis erit.