Latin
10
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 10
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm verò succedenti anno Patauiam me contulissem ob bellum, vt dixi, pestis maxima Mediolani saeuiit, ex qua mortuus est amicus ille noster: &cum eo, vt fieri solet in his casibus, libelli mei bona quadam fortuna periere. Interim verò librum quendam, quem Papiae iam inchoaueram, eodem anno sub Francisco memoria Bergomensi, auxi. Is est quem postea, suo loco vt dicemus, Contradicentia medicorum est appellatus. Anno quoque eodem scripsi folia quinquaginta commentariorum in quinque primas sectiones primi Posteriorum, quae mutuò cum dedissem Octauiano Scoto, nescio quo casu, amissa sunt. Et tamen antea decerpseram Contradictiones, quas in libellum foliorum decem contuli, cuius initium est Prima contradictio textu commenti xxix. Primi priorum. Necesse est aliquam praemissarum esse similem conclusioni, non solum in affirmatione &negatione sed in modo. Extat aliud exemplum huius libri apud medicum quendam, eum tamen inter meos, quos superesse vellem, non annumero.