Latin
38
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Laterum &solidorum ac superficialium vires, operationes, regulas generales inueniendi numeros occultos ex notis, quas Algebrae vocant, breues ac incognitos hucusque supputandi modos, multaque alia mira dictu. Si nos gloriaremur artem hanc à nobis inuentam, tametsi de ea Nicomachus, Ptolomaeus, Pacciolus, Boetius, multa scripserint, fortasse non mentiremur. Nam neque centesimam partem eorum, quae à nobis inuenta sunt, tanti viri artigere. Sed de hoc vt de aliis iudicium successoribus nostris relinquimus. Nos tamen ob id, Perfectum id opus appellauimus, quòd humanum sensum fermè excedit. Tum verò Arithmantiam exaraui perfecique propemodum, &cum perfecissem, deleui, licet enim ingensola esset, ac admodum delectabilis, quia tamen veritatis in se nihil continebat, &multorum malorum cau sa esse poterat, ideo protinus vt perfeci, laceraui discerpsique. Postmodum cum artes &libros nihil proficere aduersus temporum &mortalium malignitatem viderem, sed potius intentum his abducere hominem à lucro famaque, quasi dolorem leniturus, quòd cogerer proposi tum relinquere, libros tres de Consolatione conscripsi: quorum initium est, Vtinam ex tot tantisque veterum monumentis, quę barbarorum bellis interierunt.