Latin
39
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 39
Unproofread scanNot analysed yet
Magnitudo foliorum xxxvi. Primus generalem rationem consolationis continet. Secundus de mortis ac luctus consolatione. Tertius de consolatione infortuniorum quae contingunt circa externa. Hos libros scio multos spernere. Nam faelices his se non indigere putant: infaelices, ad solatium miseriae non sufficere. Et tamen faelicibus moderationem, dum inconstantiam humanae conditionis docent, praestant: infaelices, si omnia rectè aestimare velimus, fortes reddere possunt. Nam nostra omnia momentanea sunt, &nihil aliud quam flatus &ventosus tumor est ipsa faelicitas humana. Nullum medicamentum omnes sanare potest: sunt affectus animi qui prorsus sint insanabiles.