Latin
9
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 9
Unproofread scanNot analysed yet
Erat enim mihi liber quidam antiquus de triangulis, Hebri Hispani, cuius auxilio, vt dixi, libellum de dignoscenda locorum distantia conscribere adortus sum: quem tamen perficere non potui, quaedam enim deerant, quae postea Monteregium docuisse animaduerti. Hunc autem, qualiscunque fuit, lingua Benuensium potius quàm Latina conscriptum, tradidi Augustino Lauisano Comensi à senatus libellis amico paterno. Pau lò pòst decreui liberius in gymnasio literis operam dare. Atque ita precibus matris &amici praedicti, minisque meis, vt qui omnino abire quoquo destinaueram, discessum in Academiam sequenti anno impetraui. Succedenti autem professus sum elementa Geometrica publicè Papię. tertio anno Me diolani mansi bello impeditus, quo, ne academia frequentaretur, prohibitum est. Interim mortuus est Nicolaus Cardanus iuuenis, annum forte agens trigesimum, quem cum vidissem animam efflantem, adeò exterritus sum, vt toto triduo vix mente constarem. Atque ea cogitatione meditatus sum: exemplo illius Philosophi Galenici, librum De immortalitate paranda: conscripsi igitur, dedique ami co eidem.