Latin
APHORISMI, ET ARTIS FVNDAMENTA
Girolamo Cardano, Metoposcopia 14
Unproofread scanNot analysed yet
Contingunt aliquando in Fronte Figurae, aut Signa quaedam notabilia, vt Cruces, Circuli, Stellae, Porri, Naeui, Maculae, varij Characteres, &similia, diligenter notanda: sunt enim quasi Diuinae literae significatum magnum habentes, quibus descripta est hominum vita. Signa (generaliter loquendo) rara, &rarissimè apparentia, rarum euentum notant; sicut &conspicua, &frequenter contingentia, etiam frequentiores effectus denotant. Horum Signorum, quaedam ex proprietate; alia ex proprio situ mala sunt. Ex propria naturâ mala, semper malum nunciant, vt sunt; Characteres Saturni, Litera X, Craticulae, &Signum omne irregulare malè formatum, &confusum; scilicet Circuli diuisi, Signa rupta, non continua, &impedita; quae omnia nunquam bonum, sed semper malum praenunciant: talia sunt sequentia; anas, in A, paucis a Characteres autem illi sunt boni, qui certam tenent aequalitatem, sicut sunt Circuli, Stellae, Cruces, Lineae, Parallelae, Triangula, Quadrangula, Cubi, &alij eiusmodi; c. v. iiii. vvETII. i. i. E ae XULU Ulas ARI *,alia